monumenta.ch > Tertullianus > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Tertullianus, Apologeticus adversus Gentes, 16, 3
Sed et qui crucis nos religiosos putat , consecraneus noster erit. Cum lignum aliquod propitiatur, viderit habitus, dum materiae qualitas eadem sit; viderit forma, dum id ipsum dei corpus sit. Et tamen quanto distinguitur a crucis stipite Pallas Attica, et Ceres Pharia , quae sine effigie rudi palo et informi ligno prostat ? Pars crucis est omne robur, quod erecta statione defigitur; nos, si forte, integrum et totum deum colimus.